The Courtier's Library (1650)
General Editor:
Brent Nelson
Proofing and correcting of text:
Jesse Nelson and Brent Nelson
Donne, John Poems, By J. D. with elegies on the authors death. To which is added divers copies under his own hand never before in print London Printed for John Marriot, and are to be sold by Richard Marriot at his shop by Chancery Lane over against the Inner Temple gate 16508vovi + 392 pp "The Courtier's Library," pp. 371-5, sigs. aa2-aa4
Cushing Memorial Library & Archives, Texas A&M University. I. A. Shapiro copy.
Images reproduced with permission
(371) 371 ÆVvum sortiti sumus quo planè indoctis nihil turpius,
plenè doctis nihil rarius. Tam omnes in literis aliquid
sciunt, tam nemo omnia. Mediâ igitur plerumque
itur viâ, & ad evitandum ignorantiæ turpitudinem & le­-
gendi fastidium. Ars una est omnibus ut reliquas scire vi­-
deri possint. Inde Epitomis, paradoxis, & pruritibus exor­-
bitantium ingeniorum delectantur. Hinc tam sunt in pretio
Lullius, Gemma, Sebundus, Empiricus, Trithemius, Agrip­-
pa, Erasmus, Ramus, & Hæretici. Satis enim sibi viden­-
tur scire ignava ingenia si aliorum scientiam imperfectam
esse probabiliter possint demonstrare. Sed nimis invidiæ sub­-
est, & se prodit aerea hæc, procax & tuberosa scientia. Ti­-
bi generosior, celerior, candidior, & minus speculatoribus
literarum obnoxia via subeunda est. Et quia per occupati­-
ones Aulæ, quâ degis, naturales, tibi vacare literis non li­-
cet (nam post somnum non nisi post decimam ex more excu­-
tiendum, post vestes diei, loco, affectibus proprias indutas, (aa2)post (372) 372
post faciem speculo compositam, & quo quis cachinno, su­-
percilióve excipiendus sit resolutionem, post epulas lususque,
quota pars vitæ literis, animóque excolendo relinquitur?) et
tamen doctus videri non dedignaris, ut aliquando habeas
quo eleganter et appositè canes Regios, conservos tuos possis
laudare, et quamvis scire quæ alii sciunt non poteris, sal­-
tem scire valeas quæ illi nesciunt; hâc ex consilio meo viâ
progredieris.
Relictis authoribus quos vocant Classicos Academicis et
pædagogis terendis, enitere per omnes quibus ignorantiam
fatere secure poteris, libros aliis inventu difficiles exquirere.
Nec in colloquiis quid ex autoribus vulgò notis afferas, sed
ex istis; ut ita quæ dicis aut tua videri possint, si nomina
taceas, aut si minus digna sint, et authoritate egeant, novos
authores cum reverentiâ tui audiant illi, qui omnia scire si­-
bi ante visi sunt. Hunc ergo catalogum ad usum tuum ex­-
aravi, ut his paratis libris, in omni penè scientiâ, si non
magis, saltem aliter doctus, quàm cæteri, subitò prosilias.
Catalogus Librorum 1. NIicolai Hill Angli, de sexu et Hermaphroditate
dignoscendâ in Atomis: Idem de eorum Anatomi­-
â, et obstetricatione in partubus humatis, cui annectitur ars
conficiendorum ignis vasorum, et instrumentorum ad hæc
omnia propriorum, per conterraneum, et synchronon suum
Magistrum Plat.
2. Æmulus Moysis. aArs conservandi vestimenta ultra
quadraginta annos autore Topcliffo Anglico: postillata per
Iac. Stonehouse, Anglic: qui eodem idiomate edidit tracta­-
tum,
To keep clothes near the fashion.
3. Ars excribendi omnia ea quæ verè ad idem dicuntur
in Joanne Foxe in ambitu denarii, autore P. Bale.
4. Chimeram (373) 373 4. Chimæram prædicari de Antichristo autore Sorbonistâ
Anonymo.
5. Galatinus, Judæos ubiquitarios esse, quia nusquam
sunt.
6. Librum Tobiæ esse canonicum. Ubi ex Rabbinis et
secretioribus Theologis numerantur pili caudæ ejus canis, ex
quorum variâ retortione, et invicem conjunctione conficiun­-
tur literæ, ex quibus mirifica verba consistunt. Autore
Francisco Georgio Veneto.
7. Pax in Hierusalem, sive conciliatio flagrantissimi dis­-
sidijii inter Rabbi Simeon Kimchi, et Onkelos, utrum
caro humana ex carne suillâ comestâ (quod avertat deus)
concreta in resurrectione removebitur, annihilabitur, aut
purificabitur, per illuminatissimum Doctorem Reuchlinum.
8. Pythagoras Iudæo-Christianus, Numerum 99 et 66
verso folio esse eundem, per super seraphicum Io. Picum.
9. Quidlibet ex quolibet; Or the art of decyphering
and finding some treason in any intercepted letter, by Philips.
10. Ioh. Harringtoni Hercules, sive de modo quo evcua­batur evacua­-
batur
à fæcibus Arca Noæ.
11. Crede quod habes et habes. Criterium Antiquitatum
lib. magnus de minimis à Walt. Copo dictatus, et ab uxore
excriptus exscriptus et ab amanuensi suo Iohan: Povy latinitate do­
natus.
12. Subsalvator; in quo illuminatus, sed parum illumi­-
nans Hugo Broughton incredibiliter docet linguam Hebrai­-
cam esse de essentiâ salutis, et sua præcepta de essentia.
13. M. Lutherus de abbreviatione orationis Dominicæ. 14. Manipulus quercuum, sive ars comprehendendi trans­-
cendentia. Autore Raim Sebundo.
15. Oceanus Aulicus, sive Pyramis sive colossus, sive Abys­-
sus ingeniorum: ubi per
60000 literas à Milordis omnium
nationum ad evitandam ostentationem vulgaribus semper
linguis datas et acceptas, traditur quicquid tradi potest de (aa3) Den- (374) 374
Dentiscalpiis et unguium reduviis. Collectæ sunt et in unum
corpus reductæ singulísque autoribus dedicatæ per Io:
Florio Stalo-Anglum. eorum Eorum quæ in hoc libro continentur
capita habentur primis
70 paginis; Diplomata Regum
cum eorum titulis et approbationes inquisitorum
107 sequen­-
tibus, poemata in laudes Autorum
97 libro proximis.
16. Iustitia Angliæ vacationis Io: Davis. De Arte Ana­-
grammatum verisimiliter conficiendorum, et sententiolis
annulis inscribendis.
17. Tractatuli aliquot adjectitii, libris Pancirolli; libro
de rebus perditis, additur de virtute, et de libertate populi
quod à Capellano quodam Io. Cadi inchoatum à Buchanano
perfectum est, libro de rebus inventis, additur de morbo mul­-
tinomino per Tho: Thorney Anglicé: & post latinè per Tho:
Campianum, & de uxoratione post vota per Carolostadi­-
um.
18. Bonaventura de particulâ Non à decalogo adimendo,
& Symhbolo Apostolorum adjiciendo.
19. De militibus Apocryphis per Edw. Prinne lib: unus,
per Edw: Chute paulo amplior factus.
20. De navigabilitate aquarum supercœlestium, & utrum
ibi an apud nos navis in firmamento in judicio sit appul­-
sura, Io. Dee Autore.
21. Manuale justiciariorum, continens plurimas con­-
fessiones veneficarum Manwododo judici exhibitas, & ab illo
abstergendis postea natibus, & evacuationibus adhibitas;
nunc à servulis suis redemptæ, et in usum suum collectæ sunt
à Io. Helo.
22. Æquilibrium. Tom. 2. Sive ars acquiescendi in
Controversiis. Primus modus dicitur simplex, quia datâ
controversiâ (utpote éstne transubstantiatio?) scribitur sic, et
non, variis sed æqualibus chartulis, et trutinæ imponuntur,
et ponderosiori adhærendum. Alius modus est compositus,
quia datâ thesi ex unâ parte, datur etiam altera ex alterâ:
ut Petrus sedet Romæ, et Ioannes sedet Romæ, et etiam si æ­
qualibus -
(375) 375
qualibus literis scribuntur, &c. ponderosiori adhærendum:
autore Erasmo Roterod:
23. Cardanus de nullibietate crepitûs. 24. Edmundi Hobæi eructationes pomeridianæ, sive de
univocis, utpote de prærogativâ Regum, et chimæris, morbo
Regio, et morbo Gallico &c.
25. Ars Spiritualis inescandi mulieres, sive conciones
subcingulares Egertoni.
26. De Pessario animato, et omni morbo fœminis dando, per
Magistrum Butler Cantabr.
27. Caput æneum Fran:. Baconi: de Roberto primo An­-
gliæ rege.
28. Cæpe advocatorum, sive ars plorandi in Iudiciis, per
eundem. Sesqui-barbarus, sive de medietate linguæ.
29. De Gurgite diametrali à Polo ad Polum, per centrum na­-
vigabilei sine pyxide per Andr. Thevet.
30. Quintessentia inferni; sive camera privata infernalis,
ubi tractatur de loco quinto ab Homero, Virgilio, Dante, cæ­-
terísque papisticis prætermisso, ubi Reges præter damni pœ­-
nas, et sensûs, recordatione præteritorum cruciantur.
31. Encomium Doctoris Shaw Capellani Richardi 3. per
Doct. Barlow.
32. Quid non? sive confutatio omnium errorum tam in
Theologiâ quàm in aliis scientiis, artibúsque mechanicis,
præteritorum, præsentium et futurorum, omnium hominum
mortuorum, superstitum, nascendorumque; una nocte post
cœnam confecta per D. Sutcliffe.
33. De Episcopabilitate puritani. Dr. Robinson. 34. Tarltonus de privilegiis Parliamenti.
(aa4) We