Ævum sortiti sumus quo planè indoctis nihil turpius, plenè doctis nihil rarius. Tam omnes in literis aliquid sciunt, tam nemo omnia. Mediâ igitur plerumque itur viâ, & ad evitandum ignorantiæ turpitudinem & le­gendi fastidium. Ars una est omnibus ut reliquas scire vi­deri possint. Inde Epitomis, paradoxis, & pruritibus exor­bitantium ingeniorum delectantur. Hinc tam sunt in pretio Lullius, Gemma, Sebundus, Empiricus, Trithemius, Agrip­pa, Erasmus, Ramus, & Hæretici. Satis enim sibi viden­tur scire ignava ingenia si aliorum scientiam imperfectam esse probabiliter possint demonstrare. Sed nimis invidiæ sub­est, & se prodit aerea hæc, procax & tuberosa scientia. Ti­bi generosior, celerior, candidior, & minus speculatoribus literarum obnoxia via subeunda est. Et quia per occupati­ones Aulæ, quâ degis, naturales, tibi vacare literis non li­cet (nam post somnum non nisi post decimam ex more excu­tiendum, post vestes diei, loco, affectibus proprias indutas, post faciem speculo compositam, & quo quis cachinno, su­percilióve excipiendus sit resolutionem, post epulas lususque, quota pars vitæ literis, animóque excolendo relinquitur?) et tamen doctus videri non dedignaris, ut aliquando habeas quo eleganter et appositè canes Regios, conservos tuos possis laudare, et quamvis scire quæ alii sciunt non poteris, sal­tem scire valeas quæ illi nesciunt; hâc ex consilio meo viâ progredieris.

Relictis authoribus quos vocant Classicos Academicis et pædagogis terendis, enitere per omnes quibus ignorantiam fatere secure poteris, libros aliis inventu difficiles exquirere. Nec in colloquiis quid ex autoribus vulgò notis afferas, sed ex istis; ut ita quæ dicis aut tua videri possint, si nomina taceas, aut si minus digna sint, et authoritate egeant, novos authores cum reverentiâ tui audiant illi, qui omnia scire si­bi ante visi sunt. Hunc ergo catalogum ad usum tuum ex­aravi, ut his paratis libris, in omni penè scientiâ, si non magis, saltem aliter doctus, quàm cæteri, subitò prosilias.

Catalogus Librorum 1. Nicolai Hill Angli, de sexu et Hermaphroditate dignoscendâ in Atomis: Idem de eorum Anatomi­â, et obstetricatione in partubus humatis, cui annectitur ars conficiendorum ignis vasorum, et instrumentorum ad hæc omnia propriorum, per conterraneum, et synchronon suum Magistrum Plat. 2. Æmulus Moysis. Ars conservandi vestimenta ultra quadraginta annos autore Topcliffo Anglico: postillata per Iac. Stonehouse, Anglic: qui eodem idiomate edidit tracta­tum, To keep clothes near the fashion. 3. Ars excribendi omnia ea quæ verè ad idem dicuntur in Joanne Foxe in ambitu denarii, autore P. Bale. 4. Chimæram prædicari de Antichristo autore Sorbonistâ Anonymo. 5. Galatinus, Judæos ubiquitarios esse, quia nusquam sunt. 6. Librum Tobiæ esse canonicum. Ubi ex Rabbinis et secretioribus Theologis numerantur pili caudæ ejus canis, ex quorum variâ retortione, et invicem conjunctione conficiun­tur literæ, ex quibus mirifica verba consistunt. Autore Francisco Georgio Veneto. 7. Pax in Hierusalem, sive conciliatio flagrantissimi dis­sidii inter Rabbi Simeon Kimchi, et Onkelos, utrum caro humana ex carne suillâ comestâ (quod avertat deus) concreta in resurrectione removebitur, annihilabitur, aut purificabitur, per illuminatissimum Doctorem Reuchlinum. 8. Pythagoras Iudæo-Christianus, Numerum 99 et 66 verso folio esse eundem, per super seraphicum Io. Picum. 9. Quidlibet ex quolibet; Or the art of decyphering and finding some treason in any intercepted letter, by Philips. 10. Ioh. Harringtoni Hercules, sive de modo quo evcua­batur à fæcibus Arca Noæ. 11. Crede quod habes et habes. Criterium Antiquitatum lib. magnus de minimis à Walt. Copo dictatus, et ab uxore excriptus et ab amanuensi suo Iohan: Povy latinitate do­natus. 12. Subsalvator; in quo illuminatus, sed parum illumi­nans Hugo Broughton incredibiliter docet linguam Hebrai­cam esse de essentiâ salutis, et sua præcepta de essentia. 13. M. Lutherus de abbreviatione orationis Dominicæ. 14. Manipulus quercuum, sive ars comprehendendi trans­cendentia. Autore Raim Sebundo. 15. Oceanus Aulicus, sive Pyramis sive colossus, sive Abys­sus ingeniorum: ubi per 60000 literas à Milordis omnium nationum ad evitandam ostentationem vulgaribus semper linguis datas et acceptas, traditur quicquid tradi potest de Dentiscalpiis et unguium reduviis. Collectæ sunt et in unum corpus reductæ singulísque autoribus dedicatæ per Io: Florio Stalo-Anglum. Eorum quæ in hoc libro continentur capita habentur primis 70 paginis; Diplomata Regum cum eorum titulis et approbationes inquisitorum 107 sequen­tibus, poemata in laudes Autorum 97 libro proximis. 16. Iustitia Angliæ vacationis Io: Davis. De Arte Ana­grammatum verisimiliter conficiendorum, et sententiolis annulis inscribendis. 17. Tractatuli aliquot adjectitii, libris Pancirolli; libro de rebus perditis, additur de virtute, et de libertate populi quod à Capellano quodam Io. Cadi inchoatum à Buchanano perfectum est, libro de rebus inventis, additur de morbo mul­tinomino per Tho: Thorney Anglicé: & post latinè per Tho: Campianum, & de uxoratione post vota per Carolostadi­um. 18. Bonaventura de particulâ Non à decalogo adimendo, & Symholo Apostolorum adjiciendo. 19. De militibus Apocryphis per Edw. Prinne lib: unus, per Edw: Chute paulo amplior factus. 20. De navigabilitate aquarum supercœlestium, & utrum ibi an apud nos navis in firmamento in judicio sit appul­sura, Io. Dee Autore. 21. Manuale justiciariorum, continens plurimas con­fessiones veneficarum Manwoddo judici exhibitas, & ab illo abstergendis postea natibus, & evacuationibus adhibitas; nunc à servulis suis redemptæ, et in usum suum collectæ sunt à Io. Helo. 22. Æquilibrium. Tom. 2. Sive ars acquiescendi in Controversiis. Primus modus dicitur simplex, quia datâ controversiâ (utpote éstne transubstantiatio?) scribitur sic, et non, variis sed æqualibus chartulis, et trutinæ imponuntur, et ponderosiori adhærendum. Alius modus est compositus, quia datâ thesi ex unâ parte, datur etiam altera ex alterâ: ut Petrus sedet Romæ, et Ioannes sedet Romæ, et etiam si æ­ qualibus literis scribuntur, &c. ponderosiori adhærendum: autore Erasmo Roterod: 23. Cardanus de nullibietate crepitûs. 24. Edmundi Hobæi eructationes pomeridianæ, sive de univocis, utpote de prærogativâ Regum, et chimæris, morbo Regio, et morbo Gallico &c. 25. Ars Spiritualis inescandi mulieres, sive conciones subcingulares Egertoni. 26. De Pessario animato, et omni morbo fœminis dando, per Magistrum Butler Cantabr. 27. Caput æneum Fran:. Baconi: de Roberto primo An­gliæ rege. 28. Cæpe advocatorum, sive ars plorandi in Iudiciis, per eundem. Sesqui-barbarus, sive de medietate linguæ. 29. De Gurgite diametrali à Polo ad Polum, per centrum na­vigabile sine pyxide per Andr. Thevet. 30. Quintessentia inferni; sive camera privata infernalis, ubi tractatur de loco quinto ab Homero, Virgilio, Dante, cæ­terísque papisticis prætermisso, ubi Reges præter damni pœ­nas, et sensûs, recordatione præteritorum cruciantur. 31. Encomium Doctoris Shaw Capellani Richardi 3. per Doct. Barlow. 32. Quid non? sive confutatio omnium errorum tam in Theologiâ quàm in aliis scientiis, artibúsque mechanicis, præteritorum, præsentium et futurorum, omnium hominum mortuorum, superstitum, nascendorumque; una nocte post cœnam confecta per D. Sutcliffe. 33. De Episcopabilitate puritani. Dr. Robinson. 34. Tarltonus de privilegiis Parliamenti.