The Courtier's Library (1669)
Transcription and encoding:
Brent Nelson
Donne, John Poems, & by John Donne, late Dean of St. Pauls. with elegies on the authors death. to which is added divers copies under his own hand, never before printed London Printed by T. N. for Henry Herringman 16694tovi + 414 pp The Courtier's Library, pp. 397-401, sigs. [Ee7]-Dd
Cushing Memorial Library & Archives, Texas A&M University.
Images reproduced with permission
(397) 397 ÆVvum sortiti sumus quo plane indoctis nihil turpius,
plene doctis nihil rarius. Tam omnes in literis aliquid
sciunt, tam nemo omnia. Media igitur plerumque itur via,
& ad evitandum ignorantiæ turpitudinem & legendi fastidi­-
um. Ars una est omnibus ut reliquas scire videri possint.
Inde Epitomis, paradoxis, & pruritibus exorbitantium inge­-
niorum delectantur. Hinc tam sunt in pretio Lullius, Gem­-
ma, Sebundus, Empiricus, Trithemius, Agrippa, Erasmus,
Ramus, & Hæretici. Satis enim sibi videntur scire ignava
ingenia si aliorum scientiam imperfectam esse probabiliter pos­-
sint demonstrare. Sed nimis invidiæ subest, & se prodit
aerea hæc, procax & tuberosa scientia. Tibi generosior, ce­-
lerior, candidior, & minus speculatoribus literarum obnoxia
via subeunda est. Et quia per occupationes Aulæ, qua de­-
gis, naturales, tibi vacare literis non licet (nam post som­-
num non nisi post decimam ex more excutiendum, post vestes
diei, loco, affectibus proprias indutas, post faciem speculo
compositam, & quo quis cachinno, superciliove excipiendus
sit resolutionem, post epulas lususque, quota pars vitæ literis,
animoque excolendo relinquitur?) & tamen doctus videri non
dedignaris ut aliquando habeas quo eleganter & apposite ca­-
nes Regios, conseruos tuos possis laudare, & quamvis scire quæ
alii sciunt non poteris, saltem scire valeas quæ illi nesciunt;
hac ex consilio meo via progredieris.
Relictis authoribus quos vocant Classicos Academicis & pæ­-
dagogis terendis, enitere per omnes quibus ignorantiam fatere
secure poteris libros aliis inventu difficiles exquirere. Nec in
collo- (398) 398 colloquiis quid ex autoribus vulgo notis afferas, sed ex istis;
ut ita quæ dicis aut tua videri possint, si nomina taceas, aut
si minus digna sint, & authoritate egeant, novos authores
cum reverentia tui audiant illi, qui omnia scire sibi ante visi
sunt. Hunc ergo catalogum ad usum tuum exaravi, ut his pa­-
ratis libris, in omni pene scientia, si non magis, saltem aliter do­-
ctus, quam cæteri, subito prosilias.
Catalogus Librorum. 1. NIicolai Hill Angli, de sexu & Hermaphroditate dignos­-
cenda in Atomis: Idem de eorum Anatomia, & ob­-
stetricatione in partubus humatis, cui annectitur ars confi­-
ciendorum ignis vasorum, & instrumentorum ad hæc omnia
propriorum, per conterraneum, & synchronon suum Magi­-
strum Plat.
2. Æmulus Moysis. Ars conservandi vestimenta ultra
quadraginta annos, autore Topcliffo Anglic: postillata per
Jac. Stonehouse, Anglic: qui eodem idiomate edidit tracta­-
tum,
To keep clothes near the fashion.
3. Ars exscribendi omnia ea quæ verò ad idem dicuntur in
Joanne Foxe in ambitu denarii, autore P. Bale.
4. Chimæram prædicari de Antichristo, autore Sorbonista
Anonymo.
5. Galatinus, Judæos ubiquitarios esse, quia nusquam
sunt.
6. Librum Tobiæ esse canonicum. Ubi ex Rabbinis & se­-
cretioribus Theologis numerantur pili caudæ ejus canis, ex
quorum varia retortione, & invicem conjunctione conficiuntur
literæ, ex quibus mirifica verba consistunt. Autore Franci­-
sco Georgio Veneto.
7. Pax in Hierusalem, sive conciliatio flagrantissimi dis­-
sidii inter Rabbi Simeon Kimchi, & Onkelos, utrum caro hu­-


mana (399) 399 mana ex carne suilla comesta (quod avertat deus) concreta in
resurrectione removebitur, annihilabitur, aut purificabitur,
per illuminatissimum Doctorem Reuchlinum.
8. Pythagoras Judæo-Christianus, Numerum 99 & 66
verso folio esse eundem, per super seraphicum Jo. Picum.
9. Quidlibet ex quolibet; Or the art of decyphering
and finding some treason in any intercepted letter, by
Philips.
10. Joh. Harringtoni Hercules, sive de modo quo evacuabatur
à fæcibus Arca Noæ.
11. Crede quod habes & habes. Criterium Antiquitatum
lib. magnus de minimis à Walt. Copo dictatus, & ab uxore ex­-
scriptus, & ab amanuensi suo Johan: Povy latinitate do­-
natus.
12. Subsalvator; in quo illuminatus, sed parum illumi­-
nans Hugo Broughton incredibiliter docet linguam Hebraicam
esse de essentia salutis, & sua præcepta de essentia.
13. M. Lutherus de abbreviatione orationis Dominicæ. 14. Manipulus quercuum, sive ars comprehendendi trans­-
cendentia. Autore Raim. Sebundo.
15. Oceanus Aulicus, sive Pyramis sive colossus, sive Abys­-
sus ingeniorum: ubi per
60000 literas à Milordis omnium na­-
tionum ad evitandam ostentationem vulgaribus semper linguis
datas & acceptas, traditur quicquid tradi potest de Dentiscal­-
piis & unguium reduviis. Collectæ sunt & in unum corpus
reductæ, singulisque autoribus dedicatæ per Io: Florio Stalo,
Anglum, eorum quæ in hoc libro continentur capita habentur
primis
70 paginis; Diplomata regum cum eorum titulis & ap­-
probationes inquisitorum
107 sequentibus, poemata in laudes
Autorum
97. libro proximo.
16. Justitia Angliæ vacationis, Io: Davis. De Arte Ana­-
grammatum verisimiliter conficiendorum, & sententiolis an­-
nulis inscribendis.
17. Tractatuli aliquot adjectitii, libris Pancirolli; libro de
rebus (400) 400 rebus perditis, additur de virtute, & de libertate populi quod
à Capellano quodam Io: Cadi inchoatum à Buchanano perfe­-
ctum est, libro de rebus inventis, additur de morbo multinomi­-
no per Tho. Thorney Anglice: & post latine per Tho.Campia­-
num, & de uxoratione post vota per Carolostadium.
18. Bonaventura de particula Non à decalogo adimendo, &
Symbolo Apostolorum adjiiiciendo.
19. De militibus Apocryphis per Edw. Prinne lib. unus, per
Edw: Chute paulo amplior factus.
20. De navigabilitate aquarum supercœlestium, & utrum
ibi an apud nos navis in firmamento in judicio sit appulsura, Io.
Dee, Autore.
21. Manuale justiciariorum, continens plurimas confessio­-
nes veneficarum Manwododo judicii exhibitas, & ab illo ab­-
stergendis postea natibus, & evacuationibus adhibitas; nunc
à servulis suis redemptæ, & in usum suum collectæ sunt à Io.
Helo.
22. Æquilibrium. Tom. 2. Sive ars acquiescendi in
Controversiis. Primus modus dicitur simplex, quia data
controversia (utpote estne transubstantiatio) scribitur sic, &
non, variis sed æqualibus chartulis, & trutinæ imponuntur,
& ponderosiori adhærendum. Alius modus est compositus,
quia data thesi ex una parte, datur etiam altera ex altera: ut
Petrus sedet Romæ, & Joannes sedet Romæ, & etiam si æ­-
qualibus literis scribuntur, &c. ponderosiori adhærendum: au­-
tore. Erasmo RoterddRoterod.
23. Cardanus de nullibietate crepitus. 24. Edmundi Hobæi eructationes pomeridianæ, sive de uni­-
vocis, utpote de prærogativa Regum, & chimæris, morbo Regio,
& morbo Gallico, &c.
25. Ars Spiritualis inescandi mulieres, sive conciones sub­-
cingulares Egertoni.
26. De Pessario animato, & omni morbiomorbo fœminis dandadando per
Magistrum Butler Cantabr.
27. Caput (401) 401 27. Caput æneum Fran. Baconi: de Roberto primo Angliæ
rege.
28. Cæpe advocatorum, sive ars plorandi in Judiciis, per
eundem. Sesqui-barbarus, sive de medietate linguæ.
29. De Gurgite diametrali à Polo ad Polum, per centrum
navigabilei sine pyxide per Andr. Thevet.
30. Quintessentia inferni; sive camera privata inferna­-
lis, ubi tractatur de loco quinto ab Homero, Virgilio, Dan­-
te, cæterisque papisticis prætermisso, ubi Reges præter damni
pœnas, & sensus, recordatione præteritorum cruciantur.
31. Encomium Doctoris Shaw Capellani Richardi 3. per
Doct. Barlow.
32. Quid non? sive confutatio omnium errorum tam in
Theologia quam in aliis scientiis, artibusque mechanicis, præ­-
teritorum, præsentium & futurorum, omnium hominum mor­-
tuorum, superstitum, nascendorumque; una nocte post cœnam
confecta per D. Sutcliffe.
33. De Episcopabilitate puritani. Dr. Robinson. 34. Tarltonus de privilegiis Parliamenti. Dd In