The Courtier's Library (1719)
Transcription and encoding:
Brent Nelson
Donne, John Poems on several occasions. Written by the Reverend John Donne, D. D. Late Dean of St. Paul's. With elegies on the author's death. To this edition is added, some account of the life of the author London Printed for Jacob Tonson, and sold by William. Taylor, at the Ship in Pater-Noster-Row 171312o[24], 365, [1]p The Courtier's Library, pp. 349-353
Fisher Rare Book Library, University of Toronto
Images reproduced with permission
[349] 349 ÆVUMvum sortiti sumus, quo planè indoctis nihil tur­-
pius, plenè doctis nihil rarius; tam omnes in lite­-
ris aliquid sciunt, tam nemo omnia. Mediâ igitur ple­-
rumque itur viâ, & ad evitandum ignorantiæ turpitudi­-
nem & legendi fastidium ars una est omnibus, ut reli­-
quas scire videri possint. Inde Epitomis, paradoxis, &
pruritibus exorbitantium ingeniorum delectantur. Hinc
tam sunt in pretio,
Lullius, Gemma, Sebundus, Em­-
piricus, Trithemius, Agrippa, Erasmus, Ramus, &
Hæretici. Satis enim sibi videntur scire ignava ingenia,
si aliorum scientiam imperfectam esse probabiliter possint
demonstrare. Sed nimis invidiæ subest, & se prodit ae­-
rea hæc, procax, & tuberosa scientia. Tibi generosior, ce­-
lerior, candidior, & minùs speculatoribus literarum ob­-
noxia via subeunda est. Et quia per occupationes, Aulæ,
qua degis, naturales, tibi vacare literis non licet (nam
post somnum non nisi post decimam ex more excutiendum,
post vestes diei, loco, affectibus proprias indutas, post fa­-
ciem speculo compositam, & quo quis cachinno superciliove
excipiendus sit resolutionem, post epulas lususque, quota
pars vitæ literis, animoque excolendo relinquitur?) &
tamen doctus videri non dedignaris, ut aliquando habeas
quo eleganter & appositè canes Regios, conservos tuos pos­-
sis laudare; & quamvis scire, quæ alii sciunt, non pote­-
ris, saltem scire valeas, quæ illi nesciunt; hac ex consi­-
lio meo viâ progredieris.
Relictis authoribus, quos vocant Classicos, Academicis
& Pædagogis terendis, enitere per omnes, quibus ignoran­-
tiam fateri securè poteris, libros aliis inventu difficiles ex­-
quirere. Nec in colloquiis quid ex autoribus vulgò notis
afferas, sed ex istis; ut ita, quæ dicis, aut tua videri
possint, si nomina taceas, aut, si minùs digna sint, & au­-
thoritate egeant, novos authores cum reverentiâ tuî au­-
diant illi, qui omnia scire sibi ante visi sunt. Hunc
ergo catalogum ad usum tuum exaravi, ut his paratis li­-
bris, in omni pene scientiâ, si non magis, saltem aliter
doctus, quàm cæteri, subitò prosilias.
[350] 350 Catalogus Librorum. 1. NIicolai Hill Angli, de sexu & Hermaphroditate
dignoscendâ in Atomis; idem de eorum Anato­-
miâ, & obstetricatione in partubus humatis; cui anne­-
ctitur ars conficiendorum ignis vasorum, & instrumento­-
rum ad hæc omnia propriorum, per conterraneum & syn­-
chronon suum Magistrum
Plat.
2. Æmulus Moysis. Ars conservandi vestimenta ul­-
tra quadraginta annos, autore
Topcliffo Anglic: postillata
per
Jac. Stonehouse, Anglic: qui eodem idiomate edi­-
dit tractatum
, To keep cloaths near the fashion.
3. Ars exscribendi omnia ea, quæ verò ad idem dicun­-
tur in
Joanne Foxe in ambitu denarii, autore P. Bale.
4. Chimæram prædicari de Antichristo, autore Sorbo­-
nistâ Anonymo.
5. Galatinus, Judæos ubiquitarios esse, quia nusquam
sunt.
6. Librum Tobiæ esse canonicum. Ubi ex Rabbinis
& secretioribus Theologis numerantur pili caudæ ejus ca­-
nis, ex quorum variâ retortione, & invicem conjunctione,
conficiuntur literæ, ex quibus mirifica verba oconsistunt.
Autore
Francisco Georgio Veneto.
7. Pax in Hierusalem; sive conciliatio flagrantissimi
dissidii inter
Rabbi Simeon Kimchi, & Onkelos, u­-
trùm caro humana, ex carne suillâ comestá (quod avertat
Deus) concreta, in resurrectione removebitur, annihilabitur,
aut purificabitur, per illuminatissimum Doctorem
Reuch­-
linum.
8. Pythagoras Judæo-Christianus, Numerum 99 & 66
verso folio esse eundem, per super-seraphicum Jo. Picum.
9. Quidlibet ex quolibet; Or the art of decyphering
and finding some treason in any intercepted letter,
by Philips.
10. Joh. Harringtoni Hercules; sive de modo, quo e­-
vacuabatur à fæcibus Arca Noæ.
[351] 351
11. Crede quòd habes, & habes. Criterium Antiqui­-
tatum, lib. magnus de minimis à
Walt. Copo dictatus,
& ab uxore exscriptus, & ab amanuensi suo
Johan.
Povy latinitate donatus.
12. Subsalvator; in quo illuminatus, sed parùm il­-
luminans
, Hugo Broughton incredibiliter docet linguam
Hebraicam esse de essentiâ salutis, & sua præcepta de
essentiâ.
13. M. Lutherus de abbreviatione orationis Dominicæ. 14. Manipulus quercuum; sive ars comprehendendi
transcendentia. Autore
Raim. Sebundo.
15. Oceanus Aulicus; sive Pyramis, sive Colossus, sive
Abyssus ingeniorum: ubi per
60000 literas à Milordis
omnium nationum, ad evitandam ostentationem vulgaribus
semper linguis datas & acceptas, traditur, quicquid tradi
potest, de Dentiscalpiis & unguium reduviis. Collectæ
sunt & in unum corpus reductæ, singulisque autoribus
dedicatæ per
Jo. Florio Stalo, Anglum; eorum, quæ in
hoc libro continentur, capita habentur primis
70 paginis;
Diplomata regum cum eorum titulis, & approbationes in­-
quisitorum
107 sequentibus; poemata in laudes Autorum
97 libro proximo.
16. Justitia Angliæ vacationis, Io. Davis. De Ar­-
te Anagrammatum verisimiliter conficiendorum, & sen­-
tentiolis annulis inscribendis.
17. Tractatuli aliquot adjectitii libris Pancirolli; li­-
bro de rebus perditis additur de virtute, & de libertate
populi, quod à Capellano quodam
Io. Cado inchoatum, à
Buchanano perfectum est; libro de rebus inventis addi­-
tur de morbo multinomino per
Tho. Thorney Anglicè:
& post latinè per
Tho.Campianum, & de uxoratione
post vota per
Carolostadium.
18. Bonaventura, de particula Non à decalogo adi­-
mendo, & Symbolo Apostolorum adjiciendo.
19. De militibus Apocryphis per Edw. Prinne lib. u­-
nus, per
Edw. Chute paulò amplior factus.
[352] 352 20. De navigabilitate aquarum supercœlestium, & u­-
trùm ibi an apud nos navis in firmamento in judicio sit
appulsura,
Io. Dee Autore.
21. Manuale justiciariorum, continens plurimas confes­-
siones veneficarum
Manwododo judici exhibitas, & ab
illo abstergendis postea natibus & evacuationibus adhibi­-
tas; nunc à servulis suis redemptæ, & in usum suum
collectæ sunt à
Io. Helo.
22. Æquilibrium. Tom. 2. Sive ars acquiescendi in
Controversiis. Primus modus dicitur simplex, quia datâ
controversiâ (utpote estne transubstantiatio?) scribitur sic,
& non variis sed æqualibus chartulis, & trutinæ impo­-
nuntur, & ponderosiori adhærendum. Alius modus est
compositus, quia datâ thesi ex unâ parte, datur etiam al­-
tera ex alterâ: ut
Petrus sedet Romæ, & Joannes se­-
det
Romæ, &, etiam si æqualibus literis scribuntur, &c.
ponderosiori adhærendum; autore
Erasmo Retorad.
23. Cardanus de nullibietate crepitûs. 24. Edmundi Hobæi eructationes pomeridianæ; sive
de univocis, utpote de prærogativâ Regum, & chimæris,
morbo Regio, & morbo Gallico, &c.
25. Ars Spiritualis inescandi mulieres, sive conciones
subcingulares
Egertoni.
26. De Pessario animato, & omni morbio fœminis
dando, per
Magistrum Butler Cantabr.
27. Caput æneum Fran. Baconi: de Roberto primo
Angliæ rege.
28. Cæpe advocatorum; sive ars plorandi in Judiciis,
per eundem. Sesqui-barbarus; sive de medietate linguæ.
29. De Gurgite diametrali à Polo ad Polum, per cen­-
trum navigabilei sine pyxide per
Andr. Thevet.
30. Quintessentia inferni; sive camera privata infer­-
nalis, ubi tractatur de loco quinto ab
Homero, Virgilio,
Dante, cæterisque papisticis prætermisso, ubi Reges præter
damni pœnas, & sensûs, recordatione præteritorum cru­-
ciantur.
31. Encomium Doctoris Shaw Capellani Richardi 3.
per Doct. Barlow.
[353] 353 32. Quid non? sive confutatio omnium errorum, tam
in Theologiâ quàm in aliis scientiis artibusque mechani­-
cis, præteritorum, præsentium & futurorum, omnium ho­-
minum mortuorum, superstitum, nascendorumque; unâ
nocte post cœnam confecta, per
D. Sutcliffe.
33. De Episcopabilitate Puritani. Dr. Robinson. 34. Tarltonus de privilegiis Parliamenti. [figure]