Ævum sortiti sumus, quo planè indoctis nihil tur­pius, plenè doctis nihil rarius; tam omnes in lite­ris aliquid sciunt, tam nemo omnia. Mediâ igitur ple­rumque itur viâ, & ad evitandum ignorantiæ turpitudi­nem & legendi fastidium ars una est omnibus, ut reli­quas scire videri possint. Inde Epitomis, paradoxis, & pruritibus exorbitantium ingeniorum delectantur. Hinc tam sunt in pretio, Lullius, Gemma, Sebundus, Em­piricus, Trithemius, Agrippa, Erasmus, Ramus, & Hæretici. Satis enim sibi videntur scire ignava ingenia, si aliorum scientiam imperfectam esse probabiliter possint demonstrare. Sed nimis invidiæ subest, & se prodit ae­rea hæc, procax, & tuberosa scientia. Tibi generosior, ce­lerior, candidior, & minùs speculatoribus literarum ob­noxia via subeunda est. Et quia per occupationes, Aulæ, qua degis, naturales, tibi vacare literis non licet (nam post somnum non nisi post decimam ex more excutiendum, post vestes diei, loco, affectibus proprias indutas, post fa­ciem speculo compositam, & quo quis cachinno superciliove excipiendus sit resolutionem, post epulas lususque, quota pars vitæ literis, animoque excolendo relinquitur?) & tamen doctus videri non dedignaris, ut aliquando habeas quo eleganter & appositè canes Regios, conservos tuos pos­sis laudare; & quamvis scire, quæ alii sciunt, non pote­ris, saltem scire valeas, quæ illi nesciunt; hac ex consi­lio meo viâ progredieris.

Relictis authoribus, quos vocant Classicos, Academicis & Pædagogis terendis, enitere per omnes, quibus ignoran­tiam fateri securè poteris, libros aliis inventu difficiles ex­quirere. Nec in colloquiis quid ex autoribus vulgò notis afferas, sed ex istis; ut ita, quæ dicis, aut tua videri possint, si nomina taceas, aut, si minùs digna sint, & au­thoritate egeant, novos authores cum reverentiâ tuî au­diant illi, qui omnia scire sibi ante visi sunt. Hunc ergo catalogum ad usum tuum exaravi, ut his paratis li­bris, in omni pene scientiâ, si non magis, saltem aliter doctus, quàm cæteri, subitò prosilias.

Catalogus Librorum. 1. Nicolai Hill Angli, de sexu & Hermaphroditate dignoscendâ in Atomis; idem de eorum Anato­miâ, & obstetricatione in partubus humatis; cui anne­ctitur ars conficiendorum ignis vasorum, & instrumento­rum ad hæc omnia propriorum, per conterraneum & syn­chronon suum Magistrum Plat. 2. Æmulus Moysis. Ars conservandi vestimenta ul­tra quadraginta annos, autore Topcliffo Anglic: postillata per Jac. Stonehouse, Anglic: qui eodem idiomate edi­dit tractatum, To keep cloaths near the fashion. 3. Ars exscribendi omnia ea, quæ verò ad idem dicun­tur in Joanne Foxe in ambitu denarii, autore P. Bale. 4. Chimæram prædicari de Antichristo, autore Sorbo­nistâ Anonymo. 5. Galatinus, Judæos ubiquitarios esse, quia nusquam sunt. 6. Librum Tobiæ esse canonicum. Ubi ex Rabbinis & secretioribus Theologis numerantur pili caudæ ejus ca­nis, ex quorum variâ retortione, & invicem conjunctione, conficiuntur literæ, ex quibus mirifica verba oonsistunt. Autore Francisco Georgio Veneto. 7. Pax in Hierusalem; sive conciliatio flagrantissimi dissidii inter Rabbi Simeon Kimchi, & Onkelos, u­trùm caro humana, ex carne suillâ comestá (quod avertat Deus) concreta, in resurrectione removebitur, annihilabitur, aut purificabitur, per illuminatissimum Doctorem Reuch­linum. 8. Pythagoras Judæo-Christianus, Numerum 99 & 66 verso folio esse eundem, per super-seraphicum Jo. Picum. 9. Quidlibet ex quolibet; Or the art of decyphering and finding some treason in any intercepted letter, by Philips. 10. Joh. Harringtoni Hercules; sive de modo, quo e­vacuabatur à fæcibus Arca Noæ. 11. Crede quòd habes, & habes. Criterium Antiqui­tatum, lib. magnus de minimis à Walt. Copo dictatus, & ab uxore exscriptus, & ab amanuensi suo Johan. Povy latinitate donatus. 12. Subsalvator; in quo illuminatus, sed parùm il­luminans, Hugo Broughton incredibiliter docet linguam Hebraicam esse de essentiâ salutis, & sua præcepta de essentiâ. 13. M. Lutherus de abbreviatione orationis Dominicæ. 14. Manipulus quercuum; sive ars comprehendendi transcendentia. Autore Raim. Sebundo. 15. Oceanus Aulicus; sive Pyramis, sive Colossus, sive Abyssus ingeniorum: ubi per 60000 literas à Milordis omnium nationum, ad evitandam ostentationem vulgaribus semper linguis datas & acceptas, traditur, quicquid tradi potest, de Dentiscalpiis & unguium reduviis. Collectæ sunt & in unum corpus reductæ, singulisque autoribus dedicatæ per Jo. Florio Stalo, Anglum; eorum, quæ in hoc libro continentur, capita habentur primis 70 paginis; Diplomata regum cum eorum titulis, & approbationes in­quisitorum 107 sequentibus; poemata in laudes Autorum 97 libro proximo. 16. Justitia Angliæ vacationis, Io. Davis. De Ar­te Anagrammatum verisimiliter conficiendorum, & sen­tentiolis annulis inscribendis. 17. Tractatuli aliquot adjectitii libris Pancirolli; li­bro de rebus perditis additur de virtute, & de libertate populi, quod à Capellano quodam Io. Cado inchoatum, à Buchanano perfectum est; libro de rebus inventis addi­tur de morbo multinomino per Tho. Thorney Anglicè: & post latinè per Tho.Campianum, & de uxoratione post vota per Carolostadium. 18. Bonaventura, de particula Non à decalogo adi­mendo, & Symbolo Apostolorum adjiciendo. 19. De militibus Apocryphis per Edw. Prinne lib. u­nus, per Edw. Chute paulò amplior factus. 20. De navigabilitate aquarum supercœlestium, & u­trùm ibi an apud nos navis in firmamento in judicio sit appulsura, Io. Dee Autore. 21. Manuale justiciariorum, continens plurimas confes­siones veneficarum Manwoddo judici exhibitas, & ab illo abstergendis postea natibus & evacuationibus adhibi­tas; nunc à servulis suis redemptæ, & in usum suum collectæ sunt à Io. Helo. 22. Æquilibrium. Tom. 2. Sive ars acquiescendi in Controversiis. Primus modus dicitur simplex, quia datâ controversiâ (utpote estne transubstantiatio?) scribitur sic, & non variis sed æqualibus chartulis, & trutinæ impo­nuntur, & ponderosiori adhærendum. Alius modus est compositus, quia datâ thesi ex unâ parte, datur etiam al­tera ex alterâ: ut Petrus sedet Romæ, & Joannes se­det Romæ, &, etiam si æqualibus literis scribuntur, &c. ponderosiori adhærendum; autore Erasmo Retorad. 23. Cardanus de nullibietate crepitûs. 24. Edmundi Hobæi eructationes pomeridianæ; sive de univocis, utpote de prærogativâ Regum, & chimæris, morbo Regio, & morbo Gallico, &c. 25. Ars Spiritualis inescandi mulieres, sive conciones subcingulares Egertoni. 26. De Pessario animato, & omni morbio fœminis dando, per Magistrum Butler Cantabr. 27. Caput æneum Fran. Baconi: de Roberto primo Angliæ rege. 28. Cæpe advocatorum; sive ars plorandi in Judiciis, per eundem. Sesqui-barbarus; sive de medietate linguæ. 29. De Gurgite diametrali à Polo ad Polum, per cen­trum navigabile sine pyxide per Andr. Thevet. 30. Quintessentia inferni; sive camera privata infer­nalis, ubi tractatur de loco quinto ab Homero, Virgilio, Dante, cæterisque papisticis prætermisso, ubi Reges præter damni pœnas, & sensûs, recordatione præteritorum cru­ciantur. 31. Encomium Doctoris Shaw Capellani Richardi 3. per Doct. Barlow. 32. Quid non? sive confutatio omnium errorum, tam in Theologiâ quàm in aliis scientiis artibusque mechani­cis, præteritorum, præsentium & futurorum, omnium ho­minum mortuorum, superstitum, nascendorumque; unâ nocte post cœnam confecta, per D. Sutcliffe. 33. De Episcopabilitate Puritani. Dr. Robinson. 34. Tarltonus de privilegiis Parliamenti.