Catalogus Librorum Aulicorum incomparabilium & non vendibilium

Ævum sortiti sumus, quo planè indoctis nihil turpius, plene doctis nihil rarius; tam omnes in literis aliquid sciunt, tam nemo, omnia: Mediâ ple­rumque itur viâ, & ad evitandam ignorantiæ turpitudinem, et legendi fastidium. Ars vna est omnibus, vt reliquas scire videri possint. Epitomis, Paradoxis & pru­ritibus exorbitantium ingeniorum delectantur: Hinc tam sunt in pretio, Lullius, Gemma, Sebundus, Empi­ricus, Tritemius, Agrippa, Erasmus, Ramus, Grego­rius et Hæretici: Satis enim sibi videntur scire ignava ingenia si aliorum scientiam imperfectam esse prohabiliter possint demonstrare; sed nimis invidiæ subest, & se prodit äerea hæc, procax & tuberosa scientia. Tibi generosior, celerior, candidior, & minus speculatoribus scientiarum obnoxia via subeunda est. Et quia per occupationes Aulæ (quâ degis) naturales, tibi vacare literis non licet (Nam post somnum, non nisi ad decimam excutiendum; post vestes (diei, loco, affectibus proprias) indutas; post faciem speculo compositam, et, quo quis cachinno superciliove excipiendus sit, reso­lutionem; post epulas poculaque, quota pars literis animoque excolendo relinquitur?) Et tamen doctus vi­deri non dedignaris, vt aliquando habeas, quo eleganter & appositè canes Regios conservos tuos laudare possis: et quamvis scire quæ alii sciunt, non poteris, sal­tem scire potes quae illi nesciunt. Hac ergo (ex con­silio meo) viâ progredieris; Neglectis autoribus quos vocant Classicos (Academicis & Pædagogis teren­dis) Enitere (per omnes quibus ignorantiam fateri securè velis) libros aliis inventu difficiles exquirere. Nec in colloquio quid ex authoribus vulgò notis afferas sed ex istis, cura; vt ita quae dicis aut tua videri possint, si nomina taceas; aut si minus digna sint, et authoritate egeant, novos Authores cum Reverentiâ tui audiant illi, qui omnia scire sibi antè visi sunt.

1 Nicolai Hill Angli, De sexu dignoscendo in atomis. Idem de eorum Anatomiâ, & obstetricatione in partibus hinnatis; Cui adnectitur Ars conficiendorum Ignium, vasorum & Instrumentorum ad hæc omnia propriorum, per conterra­neum & synchronum suum Magistrum Platt. 2 Aemulus Mosis: Ars conservandi vestes vltra 40. annos: Authore Topcliffo Anglo. Postillata per Io. Stone­house anglicè qui eodem Idiomate tractatum addidit de To keep clothes neer ye Fashion. 3 Ars exscribendi omnia quae verè dicuntur a Ioh. Fox, in ambitu denarii. Authore Petro Bales. 4 Chimæram prædicari de Antichristo. Authore Sorbonista anon. 5 Librum Tobiæ esse Canonicum: vbi ex Rabbinis & secretioribus Theologis numerantur pili caudæ ejus Canis, ex quorum variâ retortione & invicem conjunctione fiunt literæ, quibus mirifica verba consistunt: Authore Fr. Georgio Veneto. 6. Pax in Hierusalem; Sive conciliatio flagrantissimi dissidii inter R. Simeon Kimchi & Onchelos, vtrum caro humana ex carne suillâ concreta in Resurrectione, removebitur annihilabitur, aut purificabitur. Per illuminatissimum Dominum Reuchlinum 7. Galatinus; Iudæos vbiquitarios esse quia nusquam sunt 8. Pythagoras Iudæo-christianus, numerum 99 & 66, verso folio esse eundem, per super seraphicum Io. Picum. 9. Quid libet ex quolibet. or, ye Art of deciphering & finding some treason in any intercepted letteres by Philips. 10. Io. Harringtoni Hercules: sive de modo quo evacuaba­tur a fæcibus Arca Noæ. 11. Crede quod habes et habes. Criterium Antiquitatum; Liber Magnus de minimis, a Waltero: : dictatus & ab uxore exscriptus, & ab amanu­ensi suo Io. Pory Latinitate donatus. 12. Sub-salvator in quo illuminatus sed parum illuminans Hugo Broughton incredibiliter docet; Linguam Hebraicam esse de essentia salutis, & sua præcepta esse de essentia Linguæ 13. Mar: L. de abbreviatione Orationis Dominicæ. 14. Manipulus quercuum: sive Ars comprehendendi trans­cendentia: Authore Raymundo Sebundo. 15. Oceanus Aulicus; sive Pyramis; sive Colossus; sive Abyssus ingeniorum: vbi per 60,000 literas a Milordis omnium nationum, ad evitandam ostentationem, vulgaribus semper Linguis datas & acceptas, traditur quicquid tradi potest, de Dentiscalpiis & vnguium reduviis; Collectæ sunt & in hoc opus redactæ, singulisque Authoribus dedicatæ per Ioem Florio Italo-Anglum. Eorum quæ in hoc libro habentur capita primis 70 paginis; diplomata Regum, cum eorum titulis; & Approba­tiones Inquisitorum 107. sequentibus: Poemata in laudem Authoris 97. libris proximis. 16. Iustitia Angliæ: vacationes Io: D. de Arte Ana­grammatum versimiliter conficiendorum: & senten­tiolis annulis inscribendis. 17. Tractatuli aliquot adjectitii libris Pancirolli. Libro de rebus perditis additur additur de vir­tute & libertate Populi: quod a Capellano quodam Iohannis Cadi inchoatum, a Buchanano perfectum est. Libro de rebus inventis additur de morbo multinomino per Tho. Thorny Anglicé, & post Latinè per Tho. Campianum et de uxoratione post vota per Carolostadium. 18. Bonaventura de particulâ Num a decalogo adimendâ & symbolo Apostolorum adiiciendâ 19. De militibus Apocryphis. per Edw. Primm liber vnus; per Edw. Chute paulo amplior factus. 20. De navigabilitate Aquarum supercœlestium; et vtrum ibi an apud nos, Navis in firmamento, in judicio sit appulsura. Ioh. Dee Authore. 21. Manuale Iustitiariorum: Continens plurimas con­fessiones vene maleficarum Manwoodo Iudici exhibitas, & ab illo abstergendis postcænatibus evacuationibus adhibitas; Nunc a servulis suis redemptæ & in vsum suum collectæ sunt a Iohe Helo. 22. Aequilibrium To. 2bus sive Ars Acquiescendi in Controversiis Primus modus dicitur simplex; quia datâ contro versiâ, utpote, estne Transubstantiatio? scribitur sic, & non; sed æqualibus chartulis, & trutinâ im­ponuntur, & ponderosiori adhærendum. Alius modus est compositus; quia data thesi ex vnâ parte, datur etiam altera ex alterâ. vt, Petrus sedet Romæ; et, Iohannes sedet Romæ; et etiam si in æqualibus scribantur literis ponderosiori adhærendum Authore Erasmo Roterodamo 23. Cardanus de muliebritate Crepitus. 24. Edw. Hobæi Eructationes Pomeridianæ, sive de uni­vocis, vtpote, de prærogativâ Regum, et chimæra de morbo Regio et morbo gallico. 25. Ars spiritualis inescandi mulieres, sive Conciones sub-cingulares. 26. Cæpe advocatorum siue Ars plorandi in iudiciis per eundem Saint quintarbarbarorum, sive de medietate Linguæ 27. De Gurgite Diametrali a polo ad polum per centrum navigabili sine Pixide per Andræam Thevet. 28. Quinta essentia Inferni, sive Camera privata infernalis vbi tractatur de loco quinto ab Homero, Virgilio, Dante cæterisque Papisticis prætermisso, vbi Reges præter pœnas damni & sensus, recordatione præteritorum cruciantur. 29. Encomium Doctoris Shaw Capellani Ricardi. III. per Doctoram Barlow. 30. Quid non? sive confutatio omnium errorum tam in theologia quam in aliis scientiis artibusque mechanicis, præteritorum præsentium & futurorum; omnium hominum mortuorum superstitum nascen­dorumque vnâ nocte post cænam confecta per D. S. 31. De Episcopabilitate Puritani. D. Rob. 32. Tarltonus de Privilegiis Parliamenti Baldus in laudem Calvitiei; Agrippa de vanitate Scientiarum; & Encomium Asini per eundem

Hunc ego Catalogum ad vsum tuum exaravi; vt his paratis Libris, in omni pæne scientiâ, si non magis, saltem aliter doctus quam cæteri subito prosilias.